LANCASTRIA vulgo LANCASHIRE

LANCASTRIA vulgo LANCASHIRE
LANCASTRIA, vulgo LANCASHIRE
prov. regni Augliae, iuxta oram maris Hibernici. inter Cestriae Comitatumad Mer. Westmariam ad Bor. et Eboracensem prov. ad Ort. Hinc orti Lancastriae Duces, in Historia Anglica celebres. Vide infra. In ea funt Lancastria, Lancastre, urbs prov. caput, et oppida Mancunium. Manchester, et Prestonium, Preston, de quibus suo loco. Ab hac prov. nomen ahbet Lancastrensis fam. quae in Anglia cum Eboracensi, sub rubrae albaeque Rosae nomine, de regno diu et cruente contendit: quae lis tandem, post triginta proelia commissa, trium Regum plurimorumqueve Principum caedes, sopita est ab Henr. VII. tunc temporis Comire Richmondiae, qui victo et interfecto Richardo III. Elizabetham superstirem ex Eboracennsi fam. virginem, uxorem duxit; Fratre eius Eduardo Plantagenarâ, ultimo Eboracensium, in carcere derento. Hinc lemma Iacobi VI. Scotiae s. I. M. Britanniae Regis: Henricus rosas, regna Iacobus. Vide Lancastria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BRITANNIA — I. BRITANNIA Ducatus Galliae, peramplus et fertilis, vulgo Britaigne, qui nomen iura moresque, imo et incolas a Britannis insulanis accepit. Iulins Scal. in Urbibus: Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes, Et dedit impositô nomina prisca iugô …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”